라틴어 문장 검색

ut visitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis sive operationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 312:3)
Coelius libro tertio "seri . . . aven . . . endit". (et vi)detur poeta velut interrogatus, (cur linum et quae) sequuntur non dicat seri debere, respondisse ('urit enim',) quia 'enim' causalis con- iunctio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 773)
atque illum in praeceps 'atque' quidam superfluam con- iunctionem volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2031)
at potest abundare con- iunctio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2084)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:4)
est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:3)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus εὐκαιρίαν - non fit maior productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - , sic recta effectio - κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα - , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION