라틴어 문장 검색

"Licet advocato vendere iustam advocationem et iurisconsulto vendere iustum consilium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 15:4)
et de causidicina atque iurisconsultis, et variis advocatorum generibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장2)
Nobilitati suae aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et iurisconsultos evehebat, qui magis ad obsequium parati et apud populum minus gratiosi erant, quod quidem ut imperiose regnaret profuit, in tuto non item.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:3)
postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:3)
sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:3)
nam verbum est iurisconsultorum, quo utuntur quotiens legatum non ab herede certamen datur, sed est in accipientis arbitrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5332)
70. 55 223 13 224 11. 12. 20.21 456 7 Litana 263 18 Livius Andronicus 218 13 Livius Drusus, C. iurisconsultus 454 13 (Locri) Locrensis 430 21 Lucani 263 18 Lucilius, C. fr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA135)
Iurisconsultus parret, non parret habeto atque esto quicquid Servius et Labeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:20)
non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 143:2)
cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 141:2)
quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:2)
sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:2)
sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
Negant iurisconsulti quicquam usu capi publicum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION