라틴어 문장 검색

Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione.
페르시아 임금 키루스 제삼년에 벨트사차르라는 이름으로 불리는 다니엘에게 말씀이 계시되었다. 그 말씀은 진실이며 큰 싸움에 관한 것이었다. 그는 그 말씀을 깨달았다. 환상 중에 깨달음을 얻은 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장1)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, indictione quarta, Henrico, quarto rege ac tertio imperatore Romanorum Augusto, anno regni sui quadragesimo tertio, imperii vero decimo tertio, Urbano secundo qui et Odardus apostolico, octavo die mensis Martii, Walterus, cognomento Senzavehor, miles egregius, cum magna societate Francigenarum peditum, solummodo octo habens equites, ex admonitione praedicti Petri eremitae, in initio viae Hierosolymitanae intravit [0392B] regnum Hungariae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:1)
Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:1)
Deiudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, "Iudex non sinecausa gladium portat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:3)
Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam,quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:6)
scientia,jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:14)
Jurisdictio eciam necessaria est iniudicando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:17)
"Nobis non licet occiderequemquam, quia non habemus iurisdictionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:19)
Itemnolite iudi, si non habetis iurisdictionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:72)
Hiis itaque prenotatis circa vindictam temporalem et corporalem pervetus testamentum et per epistolas apostolorum probemus eciam per evangeliumet per verbum Domini iudicem secularem habentem iurisdictionem atque imperiumposse facere vindictam corporalem, et supradictos malefactores et similesposse occidere licite et iuste.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:1)
Iudex ergo iurisdictionem et imperiumhabens animadvertere et castigare et mulctare potest et debet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:3)
Et certe non est consentaneum rationi, quia de jurevindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensioin continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatætutelæ, ut leges dicunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 210:2)
Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperiumhabentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercionepunire non tardabit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:24)
sciencia, iurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iusticia, timor Domini et necessitas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION