라틴어 문장 검색

Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei.
그들을 이집트에서 이끌어 내신 하느님은 그들에게 들소의 뿔 같은 분이시다. (불가타 성경, 민수기, 23장22)
Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis.
그들을 이집트에서 이끌어 내신 하느님은 그들에게 들소의 뿔 같은 분이시다. 그들은 자기들에게 맞서는 민족들을 집어삼키고 그 뼈를 짓부수며 화살로 쳐부수리라. (불가타 성경, 민수기, 24장8)
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
사슴과 영양과 꽃사슴, 들염소와 산염소, 그리고 들양과 산양이다. (불가타 성경, 신명기, 14장5)
decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium.
살진 소 열 마리와 목장 소 스무 마리와 양 백 마리였고, 그 밖에 수사슴과 영양, 수노루와 살진 새들이 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 5장3)
Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium,
들소들도 함께 쓰러지고 황소들과 함께 힘센 소들도 쓰러진다. 그들의 땅은 피로 흠뻑 물들고 그들의 흙은 기름기로 덮인다. (불가타 성경, 이사야서, 34장7)
Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:148)
Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 14:2)
sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat:
(아풀레이우스, 플로리다 23:2)
"At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus, infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:14)
itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in parte primori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:3)
Et si non poterit ratio dissolvere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint visa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:1)
sed quos utriusque figurae esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, corpore de patrio et materno sanguine crescunt, semina cum Veneris stimulis excita per artus obvia conflixit conspirans mutuus ardor, et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION