라틴어 문장 검색

VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)
inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 12:2)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 209)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret quo nefas est sacra celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 22:4)
postrīdiē Scintilla ad tabernās ambulat.
다음날 Scintilla는 시장을 향해 걸어간다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Scintilla and Horatia at home7)
postrīdiē Scintilla Quīntum vocat; mittit eum ad agrum.
다음날 Scintilla는 Quintus를 부른다; 그를 밭으로 보낸다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quintus helps his father1)
postrīdiē Flaccus et Scintilla māne surgunt; nam nūndinae sunt.
다음날 Flaccus와 Scintilla는 일찍 일어난다; 장날이기 때문이다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day1)
postrīdiē Aenēās cōnstituit terram explōrāre.
다음날 Aeneas는 땅을 탐험하기로 결심한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas6)
postrīdiē Horātia, dum in hortō cum mātre sedet, haec dīcit:
다음날 Horatia가 어머니와 함께 정원에 앉아있는 동안 이렇게 말한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs1)
postrīdiē moenia urbis conspexērunt et festīnāvērunt ad portās.
다음날 그들은 도시의 성벽을 바라보며 성문을 향해 서둘렀다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma8)
postrīdiē Quīntus, quī vīgintī annōs nātus erat, togam virīlem sūmpsit.
다음날 20년 동안 살아왔던 퀸투스는 성인용 토가를 입었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit33)
postrīdiē Quīntus māne ad scholam Hēliodōrī festīnābat.
다음날 퀸투스는 새벽에 헬리오도루스의 학교를 향해 서둘러갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat9)

SEARCH

MENU NAVIGATION