라틴어 문장 검색

Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
땅을 기어 다니는 것들 가운데 너희에게 부정한 것은 족제비와 쥐와 각종 큰도마뱀, (불가타 성경, 레위기, 11장29)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 13:1)
"videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles in corona et spicas hordei videt;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:5)
Ita videre est in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in pueritia aut adolescentia quam postea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:20)
coniuncta per artem flexilis inductis animatur lamina membris;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:209)
CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 2:2)
'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 619:1)
"est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu unius sese dominum fecisse lacertae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III90)
veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII51)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
Inserta phialae Mentoris manu ducta Lacerta vivit et timetur argentum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XL1)
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXII Sauroctonos Corinthius1)
unde 'lentum vimen' dicimus, id est flexile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3845)

SEARCH

MENU NAVIGATION