라틴어 문장 검색

Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
땅을 기어 다니는 것들 가운데 너희에게 부정한 것은 족제비와 쥐와 각종 큰도마뱀, (불가타 성경, 레위기, 11장29)
ad alligandos reges eorum in compedibu et nobiles eorum in manicis ferreis,
저들의 임금들을 사슬로 묶으며 저들의 귀족들을 족쇄로 채워 (불가타 성경, 시편, 149장8)
Sicque universis quadraginta quinque captivis, quibus amputare colla decreverat, nunc pepercit, et pecuniam inauditam supra quinquaginta millia bysantiorum auri suscipiens, omnes vivos et incolumes a manicis et catenis solutos, ac de turri David ejectos, pacifice in terram Damascenorum remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:3)
Sed Longobardi de multitudine sua confidentes, per montana et regionem Flaganiae, se ituros in magno dissidio firmaverunt, dicentes se etiam regnum Corrozan vi intrare ac Boemundum de captivitate Turcorum aut extorquere et liberare, aut in virtute sua civitatem Baldach, quae est caput regni Corrozan, obsidere et destruere, sicque potenter confratrem suum a manicis eripere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:5)
Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani) diaconus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:1)
CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 2:2)
levis omnibus arcus et manicae virides et stricta myrtus habena,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 555:2)
"est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu unius sese dominum fecisse lacertae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III90)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII51)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
Inserta phialae Mentoris manu ducta Lacerta vivit et timetur argentum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XL1)
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXII Sauroctonos Corinthius1)
[quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus accipere, ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 575)

SEARCH

MENU NAVIGATION