라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
nunc te lacteolae tenent puellae?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 5510)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Inpius innumeris infantum caedibus hostis perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, fumant lacteolo parvorum sanguine cunae vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Occiduntur infantes in Bethlem1)
spiritus hic erat Eulaliae lacteolus, celer, innocuus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.46)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
"latet et lupus ore cruento lacteolam mentitus ovem sub vellere molli, cruda per agninos exercens funera rictus, hac sese occultat Photinus et Arrius arte, inmanes feritate lupi."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1226)

SEARCH

MENU NAVIGATION