라틴어 문장 검색

maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
nunc te lacteolae tenent puellae?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 5510)
Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
Inpius innumeris infantum caedibus hostis perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, fumant lacteolo parvorum sanguine cunae vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Occiduntur infantes in Bethlem1)
spiritus hic erat Eulaliae lacteolus, celer, innocuus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.46)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
"latet et lupus ore cruento lacteolam mentitus ovem sub vellere molli, cruda per agninos exercens funera rictus, hac sese occultat Photinus et Arrius arte, inmanes feritate lupi."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1226)
Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 119)
O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 164)
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1130)

SEARCH

MENU NAVIGATION