라틴어 문장 검색

Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Caucaseis speculatrix Iuno resedit rupibus, attonitos Aeaea in moenia vultus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 200:1)
paterna prima lancinata sunt bona;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 299)
Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:3)
custos speculatrix, ne quid eam praetereat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1864)
quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 46:7)
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum omnipotens dederat studia in contraria vertunt, idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri, incestans miseros foedo oblectamine visus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 183)
"si quaeris, o praefecte, verum noscere, hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1176)
Diducimus illam in particulas ac lancinamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:6)
timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:7)
seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 5:6)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
" E convivio rapi homines imp eras et novi generis poenis lancinari ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 229:3)
lancinat gnatos pater
(세네카, Thyestes 794:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION