라틴어 문장 검색

Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos capiebat.
바다의 두께는 한 테파이며, 그 가장자리는 나리꽃 모양으로 된 잔의 가장자리처럼 만들어졌다. 이 바다는 물 이천 밧을 담을 수 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장26)
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.
바다의 두께는 한 테파이며, 그 가장자리는 나리꽃 모양으로 된 잔의 가장자리처럼 만들어졌다. 이 바다는 물 삼천 밧을 담을 수 있었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장5)
Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
그래서 유다는 군대와 함께, 수석 사제들과 바리사이들이 보낸 성전 경비병들을 데리고 그리로 갔다. 그들은 등불과 횃불과 무기를 들고 있었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 18장3)
Omnes Londinum perducti sunt funibus utrinque alligati, ut equi in plaustro, et morte affecti, alii Londini et Wappingi, alii circa oras maritimas Cantii, Sussexiae, et Norfolciae, ut loco signorum nauticorum et lanternarum essent, quae Perkini asseclas a littoribus Angliae absterrere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:8)
3. Hic cum tubis et lanternis processit ad prelium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM9)
at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V43)
Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis, Et tuta est gremio parva lucerna meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXI Lanterna cornea1)
Quam tu numquam ne in somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta cum scutulo cum calceolis repandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:4)
Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:6)
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, bracchia non habuit, truncoque repandus in undas corpore desiluit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:65)
idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:14)
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
a portu illic nunc cum lanterna advenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol81)
non mi est lanterna in manu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1369)
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 639)

SEARCH

MENU NAVIGATION