라틴어 문장 검색

Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt.
그들이 나콘의 타작마당에 이르렀을 때였다. 소들이 비틀거리는 바람에 우짜가 손을 뻗어 하느님의 궤를 붙들었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장6)
Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt.
그들이 키돈의 타작마당에 이르렀을 때였다. 소들이 비틀거리는 바람에 우짜가 손을 뻗어 궤를 붙들었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 13장9)
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;
혼자 사는 이들과 과부들에게 말합니다. 그들은 나처럼 그냥 지내는 것이 좋습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장8)
- quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur - et virum uxorem non dimittere.
─ 만일 헤어졌으면 혼자 지내든가 남편과 화해해야 합니다. ─ 그리고 남편은 아내를 버려서는 안 됩니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장11)
et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
그래서 그는 마음이 갈라집니다. 남편이 없는 여자와 처녀는 몸으로나 영으로나 거룩해지려고 주님의 일을 걱정합니다. 그러나 혼인한 여자는 어떻게 하면 남편을 기쁘게 할 수 있을까 하고 세상일을 걱정합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장34)
XVII. Nec piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofstano vocabulo, qui, iuvenilis aetatis impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:1)
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:3)
Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:26)
Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:1)
Scribendi nouitate uetus iuuenescere carta Gaudet, et antiquas cupiens exire latebras Ridet, et in tenui lasciuit harundine musa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:2)
Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
Murmure lasciuit tenui dulcique susurro Murmurat et placida rupem preterfluit unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:21)
Alter lasciuit oculus, dum profluit alter In lacrimas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:10)
Alteri quoque lateri blandienti lasciviens gemmarum benigna oculis gratiabatur serenitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:49)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION