라틴어 문장 검색

Turci vero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:3)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 2:1)
maiores centuriatis comitiis fiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:13)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:1)
curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:2)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:3)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
Secundo loco legum latores, qui etiam vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon, Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem Partitiones edidit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:4)
que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:24)
Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:5)
denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi poenas rei publicae dependisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:6)
ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION