라틴어 문장 검색

et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc.
또 바알의 기념 기둥을 부수고 바알의 신전을 허물어 뒷간으로 만들었는데, 그것이 오늘날까지 그대로 남아 있다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장27)
Et aliusdixit, "Magna necessitas cogitur eciam honestus homo latrinam adire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 61:7)
"Magnanecessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire, " et etiam ab inimicisauxilium postulare, quod est valde gravissimum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:6)
Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 29:10)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique funderentur altrinsecus, et aequi vigores gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 14:2)
"Fetorem extremae latrinae,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:14)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)
Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:3)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:4)
circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:5)
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:4)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION