라틴어 문장 검색

De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
여기에서 말하는 분은 다른 지파에 속하신 분으로서, 그 지파에서는 아무도 제단에서 직무를 수행한 적이 없습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장13)
Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 9:1)
Qui et postmodum in alia ecloga divinam Trinitatem non mediocriter innuens, ex cujusdam ad alium persona dicit, Trina tibi haec primum triplici diversa colore Licia circumdo, terque haec altaria circum Effigiem duco, numero Deus impare gaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:23)
in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et triumphos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:3)
Nec minus apud Romanos, Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati, et postea per varias aevi sequentis aetates, censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 6:1)
Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est altarium, subverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 5:2)
Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:8)
piratica Magnum erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:307)
congressum profugum captum vox nuntiat una rumoremque sui praevenit laurea belli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:10)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
num praesens etiam Getici me laurea belli declinare potest?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:164)
quaesitum meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem recludant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장8)
precibus et igne puro altaria adolentur, nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장9)
ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION