라틴어 문장 검색

In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 26:1)
Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 14:1)
Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 50:1)
Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem quae maxima est non verba parere, sed silentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 6:1)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:4)
summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 2:4)
reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:2)
Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 31:2)
admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:1)
Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:1)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
quod autem dixit 'viris', ad Didonis pertinet laudem, et separatim enuntiandum, ut sit maior admiratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5075)
mirantur et undae laus Troianorum per phantasiam quandam ex undarum vel nemoris admiratione venientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 913)
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
그분은 너희가 찬양을 드려야 할 분이시고, 너희가 두 눈으로 본 대로, 너희를 위하여 이렇게 크고 두려운 일을 하신 너희 하느님이시다. (불가타 성경, 신명기, 10장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION