라틴어 문장 검색

Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 4:2)
dicitur autem apex virga, quae in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde etiam flamines vocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2709)
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:1)
non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:17)
Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.60)
quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque lautumiis aut ergastulo inferri?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:4)
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:2)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION