-
Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum — nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos — regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit.
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 78:3)
-
Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimurn annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:2)
-
sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 7:1)
-
in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:2)
-
ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 3:5)
-
Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.
- (루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 8:1)
-
Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit:
- (루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 2:1)
-
Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hereditas.
- (루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 7:2)
-
Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 116:10)
-
is cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 116:7)
-
coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:5)
-
Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:1)
-
Insecutus est lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:3)
-
Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi | velut quo dam cibo me replebam | advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur;
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:5)
-
Feles habebat gallus lecticarios.
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.1)