라틴어 문장 검색

Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis;
마침 아홉째 달이어서 임금은 겨울 궁전에 머무르고 있었고, 그의 앞에는 화롯불이 타고 있었다. (불가타 성경, 예레미야서, 36장22)
cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula.
그런데 여후디가 서너 단을 읽을 때마다, 임금은 서기관의 칼로 그것을 베어 화롯불에 던졌다. 이렇게 하여 두루마리 전체가 화롯불 속에 들어갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 36장23)
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum, Vt nostris faueat uotis, ut uota secundet Qui solus complere potest, nec tarda sequetur Mens diuina preces, si mens legauerit extra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:13)
Encleticum gerit illa caput nec corporis ullam Iacturam patitur, sed lumen legat in unum, Vt quibus insideat mens, enclesis ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:3)
Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:16)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
Legavit quidam uxori mundum omne penumque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 4:3)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 1:2)
Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 1:1)
Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:9)
Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:5)
Quidam vero hos bomiscos vocant, id est quasdam arulas, quae in Ionica Graeciae regione, ut ait Nicomachus, hoc modo formatae fuerunt, ut neque altitudo latitudini neque haec longitudini convenirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:10)
Quos utinam qui legent scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장3)
fuere etiam qui legatam a divo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION