라틴어 문장 검색

et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
그날 밤에 그 고기를 먹어야 하는데, 불에 구워, 누룩 없는 빵과 쓴나물을 곁들여 먹어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장8)
in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud,
이런 이들은 둘째 달 열나흗날 저녁 어스름에 파스카 축제를 지내라. 누룩 없는 빵과 쓴나물을 곁들여 파스카 제물을 먹어라. (불가타 성경, 민수기, 9장11)
" Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;
“부디 이 종들을 열흘 동안만 시험해 보십시오. 저희에게 채소를 주어 먹게 하시고 또 물만 마시게 해 주십시오. (불가타 성경, 다니엘서, 1장12)
Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.
그래서 감독관은 그들이 먹어야 하는 음식과 술을 치우고 줄곧 채소만 주었다. (불가타 성경, 다니엘서, 1장16)
Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:6)
Etenim viola, rosa sicca, lactuca, et hujusmodi benedicta sive benigna, per vapores suos amicos et moderate refrigerantes, invitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:11)
Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant;
(카이사르, 내란기, 3권 47:9)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΊΔΑ ΧΑΛΚΟΥ͂ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장2)
Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse (valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장4)
Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장20)
Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca vel cucurbita vel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장22)
Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION