라틴어 문장 검색

"seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:3)
Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: " Descendam ad filium meum lugens in infernum ". Et flevit super eo pater eius.
그의 아들딸들이 모두 나서서 그를 위로하였지만, 그는 위로받기를 마다하면서 말하였다. “아니다. 나는 슬퍼하며 저승으로 내 아들에게 내려가련다.” 이렇게 요셉의 아버지는 그를 생각하며 울었다. (불가타 성경, 창세기, 37장35)
Qui dixerunt ei: " Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ".
그러자 그들이 대답하였다. “임금님께서 저 백성을 좋게 대하시고 저들을 기쁘게 하시며, 저들에게 좋은 말씀으로 대답하시면, 저 백성이 언제나 임금님의 종이 될 것입니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 10장7)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.
믿음직한 심부름꾼은 그를 보낸 주인에게 수확 때의 시원한 얼음과 같아 그 주인의 생기를 돋우어 준다. (불가타 성경, 잠언, 25장13)
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.
끈기는 판관을 설득하고 부드러운 혀는 뼈를 부순다. (불가타 성경, 잠언, 25장15)
qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.
당신은 정해진 때를 대비하여 주님의 분노가 터지기 전에 그것을 진정시키고 아버지의 마음을 자식에게 되돌리며 야곱의 지파들을 재건하리라고 기록되어 있습니다. (불가타 성경, 집회서, 48장10)
Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, iam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus satiari cupiebat attentius:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:10)
et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus ac recreando satiat digestusque esurire permittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:12)
cuius amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:20)
ipse leniebat iratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:22)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
homo obtemperando se recreat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:48)
Per me enim homo procreatur ad mortem, per ipsum recreatur [0446A] ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:102)
Illic siquidem per dies quatuor in omni opulentia et jucunditate recreati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:12)
His itaque cum principe suo Baldewino intromissis, et hospitii quiete recreatis, proxima dehinc die jam vespere instante, trecenti ab exercitu peregrinorum sequestrati, ac vestigia Tankradi secuti, de familia et populo Boemundi, ante urbis moenia in armis et clypeis astiterunt, quibus [0444B] ex jussu Baldewini et consilio majorum urbs et janua interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION