라틴어 문장 검색

- Tankradi hortatu obsidio lentata paululum reparatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 45:3)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
Requiritur autem ad vivificationem et lenitas caloris et lentor corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:5)
Ac velut expertus lentandis navita tonsis praeficitur lateri custos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:22)
Cyllenius adstitit ales somniferam quatiens virgam tectusque galero.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:29)
somniferas ipsaque oculos componere virga.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 262:1)
Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes, Aspida somniferam tumida cervice levavit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:42)
lentandus aut lente tibi navigandum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3842)
aut 'lentandus tibi remus est', id est flectendus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3844)
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:2)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
Ante et Trinacria lentandus remus in unda, et salis Ausonii lustrandum navibus aequor, infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae, quam tuta possis urbem componere terra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:6)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
"sinuata camino ardentis perit unda globi fractoque flagello spargit lentatum per culmina tota vaporem, continuata dehinc videas quae conditor ausus aemula Palladiis textrina educere templis, hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede vel Syrias vacuasse colus vel serica fila per cannas torsisse leves vel stamine fulvo praegnantis fusi mollitum nesse metallum parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis fert recutitorum primordia Iudaeorum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem94)

SEARCH

MENU NAVIGATION