라틴어 문장 검색

Parcit enim subditis leo ex ferarum
(ARCHIPOETA, X73)
et talis est figura, sicut illa Sallustii leonem atque alias feras, ergo et leo fera est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8364)
praetereunt subiecta ferae, torvique leones, quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci nobiliore fame.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum30)
et sic dictum est 'tum casia atque aliis intexens suavibus herbis', ut in Sallustio "leonem atque alias feras".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 492)
Cum se ferarum regem fecissit leo Et aequitatis vellet famam consequi, A pristina deflexit consuetudine Atque inter illas tenui contentus cibo Sancta incorrupta iura reddebat fide.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.3)
Tune exustae sunt ferae complures, maximeque leones, per ea loca saevientes immaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 4:2)
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:1)
His obstante bonis dicione metuque leonis, Quo terrore ferae metuentes prorsus egere Perpetuoque pati uictus sibi dampna negati, Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:3)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
saeva feris natura redit metuensque leonem implorat citharae vacca tacentis opem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:2)
his fulva leones velamenta dabant ignotarumque ferarum exuviae, vasti Meroë quas nutrit harenis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:136)
tu modo blando vince obsequio placata virum Vincam saevos ante leones tigresque truces, fera quam saevi corda tyranni.
(세네카, 옥타비아 2:9)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
aut ferae Africanae, id est leonis aut pardi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 375)
Non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION