라틴어 문장 검색

Dixitque David ad Saul: " Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.
그러나 다윗이 말하였다. “임금님의 종은 아버지의 양 떼를 쳐 왔습니다. 사자나 곰이 나타나 양 무리에서 새끼 양 한 마리라도 물어 가면, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장34)
Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ".
임금님의 종인 저는 이렇게 사자도 죽이고 곰도 죽였습니다. 할례 받지 않은 저 필리스티아 사람도 그런 짐승들 가운데 하나처럼 만들어 놓겠습니다. 그는 살아 계신 하느님의 전열을 모욕하였습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장36)
Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
가난한 백성을 사악하게 다스리는 자는 포효하는 사자와 덮치는 곰과 같다. (불가타 성경, 잠언, 28장15)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
당신의 전능하신 손, 무형의 물질로 세상을 창조하신 그 손이 곰의 무리나 사나운 사자들을 보내는 것은 어려운 일이 아니었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장17)
Et ait David: " Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ". Dixit autem Saul ad David: " Vade, et Dominus tecum sit ".
다윗이 말을 계속하였다. “사자의 발톱과 곰의 발톱에서 저를 빼내 주신 주님께서 저 필리스티아 사람의 손에서도 저를 빼내 주실 것입니다.” 그제야 사울은 다윗에게 허락하였다. “그러면 가거라. 주님께서 너와 함께 계시기를 빈다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장37)
DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
나에게 그분은 숨어 기다리는 곰 매복하여 엿보는 사자. (불가타 성경, 애가, 3장10)
Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
다윗은 염소 새끼들과 놀듯 사자들과 놀고 양들 가운데 어린 양과 놀듯 곰과 놀았다. (불가타 성경, 집회서, 47장3)
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam.
내가 본 그 짐승은 표범 같았는데, 발은 곰의 발 같았고 입은 사자의 입 같았습니다. 용이 그 짐승에게 자기 권능과 왕좌와 큰 권한을 주었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 13장2)
Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
암소와 곰이 나란히 풀을 뜯고 그 새끼들이 함께 지내리라. 사자가 소처럼 여물을 먹고 (불가타 성경, 이사야서, 11장7)
Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:2)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION