라틴어 문장 검색

Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:6)
siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:3)
Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:5)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:7)
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION