라틴어 문장 검색

siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:3)
Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:5)
quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae civitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:7)
Atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse faciendam mortuumque esse, cum duodequadraginta regnavisset annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:5)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:7)
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:1)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
capta et signa duodequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 194:3)
M. Valerius Laevinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 27:1)
terra dies duodequadraginta movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 480:2)
duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION