라틴어 문장 검색

Cognito denique transitu Romanorum, qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:1)
In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 6:1)
Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:11)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장24)
ubi caput vulneratum est, delirium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장80)
Cui calor et tremor est, saluti delirium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장52)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장116)
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장122)
fereque tertio vel quinto die delirium accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장78)
Ille aperniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, columna delirium movet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장224)
quibusdam etiam delirium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장310)
aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION