라틴어 문장 검색

Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet, phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 3:1)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
Cur autem testimonium ex libello legistis?
(아풀레이우스, 변명 57:1)
uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo reprehensum commemorabat, quod inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, seu studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe ingenue professus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:3)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Nam me diligit ille proximumque Turni nobilibus legit libellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII3)
voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:3)
Phaedri libellos legere si desideras, Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, Ut liber animus sentiat vim carminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.1)
Qua intentione, quo studio, qua denique memoria legeris libellos meos, epistula tua ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 1:1)
' Tutius est fovisse torum, legisse libellos, Threiciam digitis increpuisse lyram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1122)
Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, est mihi sollicito tempore facta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 111)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
Quis deinde libellos meos sic leget, sic amabit?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 2:3)
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, quem legat exspectans sola puella virum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION