라틴어 문장 검색

Qui respondit: " Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ".
그러자 그 구원자가 대답하였다. “그렇다면 나로서는 구원 의무를 실행할 수 없네. 내 재산을 망치고 싶지는 않다네. 나는 구원 의무를 실행할 수 없으니 내 구원자 의무를 그대가 실행하게.” (불가타 성경, 룻기, 4장6)
et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
그러나 주님께서는, “너는 내 은총을 넉넉히 받았다. 나의 힘은 약한 데에서 완전히 드러난다.” 하고 말씀하셨습니다. 그렇기 때문에 나는 그리스도의 힘이 나에게 머무를 수 있도록 더없이 기쁘게 나의 약점을 자랑하렵니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장9)
Libenter tibi dicam, et sic incipit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:68)
praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui et adhuc hercle non satis noui.
(아풀레이우스, 변명 15:10)
Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:4)
itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 77 1:1)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 2:1)
GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:1)
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 334)
Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5184)
Faciam, inquit, tui causa libenter.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 89:7)
iam libenter Apuli tibi genu flectant,
(ARCHIPOETA, IX127)
— Faciam, inquit illa, tui causa libenter;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:14)
"Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION