라틴어 문장 검색

contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 261:1)
Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:4)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:1)
Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 82:1)
Quam felix tempus illud, quo mihi liberos illius nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes, ex vestro sinu sumere et quasi pari iure tenere continget!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 3:2)
quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio naturalem ad successionem imperii confirmaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 55장 1:3)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum filii flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:1)
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:4)
accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:4)
Ex quo cum nullos liberos suscepisset, magnam curam cum insigni benevolentiae affectu Philippi et Margaretae (prioris mariti nepotum) educationi impendit, id quod magnum ei amorem et auctoritatem apud Belgas conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:13)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 8:11)
Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION