라틴어 문장 검색

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 1:1)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:2)
Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 7:1)
Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 9:1)
TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 2:1)
Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 3:1)
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
주님 안에서 부르심을 받은 종은 이미 주님 안에서 해방된 자유인입니다. 마찬가지로 부르심을 받은 자유인은 그리스도의 종입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장22)
hōc annō soror mea, Tullia, dēliciae patris, periit.
올해에 아버지의 기쁨인 내 여동생 툴리아가 죽었거든. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat20)
aurea phoebe pulchra, ut "at non Venus aurea contra". 'Phoebe' autem venit ab eo quod est 'Phoebus'. et sciendum, propria nomina femininum ex se tantum, non etiam neutrum facere, ut 'Phoebus Phoebe', 'Iulius Iulia', 'Tullius Tullia', non ut appel- lativum 'doctus docta doctum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4311)
Quod Tullius quoque, cum amicitiam in secundo Rhetoricae definiret, diligenter providebat, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:14)
Philosophos autem unum tantummodo Deum cognoscere unus ex ipsis Tullius in primo Rhetoricorum perhibet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:11)
XIX. Tullius quoque:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:1)
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)
Non enim teste Tullio mediocriter errant, qui ex vitio hominis scientiam culpant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION