라틴어 문장 검색

Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
주님 안에서 부르심을 받은 종은 이미 주님 안에서 해방된 자유인입니다. 마찬가지로 부르심을 받은 자유인은 그리스도의 종입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장22)
hortantibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장2)
nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:2)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 4:2)
Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam ante omnis:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 4:7)
profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:2)
adstitisse tot per annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exciperent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장2)
aut existat qui cohortis in urbe temptatas, qui provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos ad scelus corruptos arguat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장11)
quibus in rebus etiam si fidelitas summa est, (quod prorsus credo quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:4)
omnes et se et suos amicos, clientis libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 2:7)
huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:2)
lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:5)
conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:1)
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION