라틴어 문장 검색

ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum.
에파와 밧은 용량이 같아야 한다. 한 밧은 십분의 일 호메르이고, 한 에파도 십분의 일 호메르이다. 호메르가 기준이 되는 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장11)
Comes autem Lincolniae rebellionis Hiberniae ut particeps fieret movebatur, non quod leviter inniteretur iis quae ibi gesta erant instar bullae fragilis evanida, sed literis a Margareta de Burgundia receptis, in cuius suppetiis auxiliaribus, atque ipsa declaratione quod in partes descendisset, plus longe ponderis erat, tum quoad famam tum quoad vires ipsas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:8)
Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquae ipsae deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et evanido) ab oriente in occidentem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:1)
Sunt qui in iuventute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eveniunt evanidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:34)
et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:2)
"iam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:9)
Planetarum motus diurnos uniformes esse, & librationem Lunae ex ipsius motu diurno oriri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 24:1)
Haec est libratio in longitudinem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 25:3)
Nam libratio in latitudinem orta est ex inclinatione axis Lunaris ad planum orbis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 25:4)
post haec umeri tergusque latusque pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:5)
Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:2)
Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:4)
et primum ex euthygrammis circini tradit usum , e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장20)
cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장7)
structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION