라틴어 문장 검색

ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
praebet miracula lictor consule nobilior libertatemque daturus, quam necdum meruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:185)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 73:2)
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:1)
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:2)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:1)
cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:3)
docuit totiens a rure profectus lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:4)
sed verus patriae consul cessantibus armis contentus lictore venit nec inutile quaerit ferri praesidium solo munitus amore.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:109)
his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 607:1)
cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 115:1)
Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:1)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION