라틴어 문장 검색

Hi omnes in unum, principem ipsum, et praefectos praetorio, graculorum more strepentes, interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes, quae dedisse se iure vel secus plurimis affirmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 2:1)
Graculus inuento picti pauonis amictu, Se polit et socias ferre superbit aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:1)
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 12:1)
sed plurimus infra liniger imposito suspirat vecte sacerdos testatus sudore deum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:341)
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem, qui grege linigero circumdatus et grege calvo plangentis populi currit derisor Anulus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI268)
summaque in sede iacentem Linigerum placidis compellat Achorea dictis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:40)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba, Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII11)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, Quaesieris nec tu curva theatra time!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 221)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:49)
vidi ego linigerae numen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos, alter, ob huic similem privatus lumine culpam, clamabat media se meruisse via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 137)
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, nunc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION