라틴어 문장 검색

Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.
그래서 그들은 아침마다, 제가 먹을 만큼만 거두어들였다. 해가 뜨거워지면 그것은 녹아 버렸다. (불가타 성경, 탈출기, 16장21)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est.
아이 사람들은 그들 가운데에서 서른여섯 명을 쳐 죽이고, 성문 앞에서 스바림까지 뒤쫓아 가 내리막에서 그들을 쳐 죽였다. 그러자 백성의 마음이 녹아내려 물이 되어 버렸다. (불가타 성경, 여호수아기, 7장5)
Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".
이것들은 그분 길의 한 조각일 뿐, 그분에 대해 우리는 얼마나 작은 속삭임만 듣고 있나? 그러니 그분 권능의 천둥소리를 누가 알아들을 수 있겠나? 욥의 여덟째 담론의 계속 (불가타 성경, 욥기, 26장14)
Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,
그분께서 물기를 뽑아 올리시니 안개에서 비가 걸러진답니다. (불가타 성경, 욥기, 36장27)
Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?
비에게 아버지가 있느냐? 또 누가 이슬방울들을 낳았느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장28)
Fremuerunt gentes, commota sunt regna dedit vocem suam, liquefacta est terra.
민족들이 우짖으며 나라들이 동요하지만 그분께서 큰 소리 내시니 땅이 녹아 흐르네. (불가타 성경, 시편, 46장7)
Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius.
땅이며 그 모든 주민이 뒤흔들려도 내가 세운 그 기둥들은 굳건히 서 있다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 75장4)
Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius, et fluent aquae.
당신 말씀 보내시어 저들을 녹게 하시고 당신 바람을 불게 하시니 물이 흐른다. (불가타 성경, 시편, 147장18)
Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
나의 연인에게 문을 열어 주었네. 그러나 나의 연인은 몸을 돌려 가 버렸다네. 그이가 떠나 버려 나는 넋이 나갔네. 그이를 찾으려 하였건만 찾아내지 못하고 그이를 불렀건만 대답이 없었네. (불가타 성경, 아가, 5장6)
Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
보라, 민족들은 두레박에서 떨어지는 물 한 방울 같고 천칭 위의 티끌같이 여겨질 뿐. 진정 그분께서는 섬들도 먼지처럼 들어 올리신다. (불가타 성경, 이사야서, 40장15)
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.
그리하여 소나기가 거두어지고 봄비도 내리지 않게 되었다. 그런데도 너는 탕녀의 이마를 하고 부끄러워하기를 마다한다. (불가타 성경, 예레미야서, 3장3)
" Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb.
“사람의 아들아, 남쪽으로 얼굴을 돌려, 남녘을 거슬러 예고하고 네겝의 삼림 지대를 거슬러 예언하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장2)
" Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel.
“사람의 아들아, 얼굴을 예루살렘으로 돌려, 성전을 거슬러 예고하고 이스라엘 땅을 거슬러 예언하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장7)
Nec deus effulsit magis aspectabilis olim, Dum Danaen flavo circum pretiosus amictu Ambiit, et, gratam suadente libidine formam, Depluit irriguo liquefactum numen in auro.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION