라틴어 문장 검색

Quoad nuptas vero, rex ei rei se immiscere minime vellet, si rex dominus vester liturgia non gladio matrimonium contraheret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 24:3)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:5)
Hoc instrumentum sunt Sacramenta, quae in liturgia Ecclesiae celebrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:5)
Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:5)
Liturgia nos de hoc admonet per suum « hodie » mysteriorum salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:6)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION