라틴어 문장 검색

Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 44:1)
ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 120)
"raptam Scythico de litore prolem non tulit Aeetes ferroque et classe secutus semideos reges et ituram in sidera puppim:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권34)
Duobus navium milibus, perrupto Bosporo et litoribus Propontidis, Scythicarum gentium catervae transgressae, ediderunt quidem acerbas terra marique strages;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 15:1)
quotiens raucos ad litoris ictus deficiam Scythicum metuens pontumque polumque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 354:1)
quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti, innumerae circa gentes fera bella minantur, quae sibi non rapto vivere turpe putant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 106)
magni quod Caesaris ora inter tot Scythicas Libycasque, et litore Rheni et Pharia de gente feras, quas perdere vile est, unius amissi tetigit iactura leonis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus12)
Neque enim plus litora Nili, Quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt, Unde Europa fugit Libyen, et litora flexu Oceano fecere locum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:3)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
Nec Pharnacis arma relinquas, Admoneo, nec tu populos utraque vagantes Armenia, Pontique feras per litora gentes, Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:7)
utcumque mecum vos eritis, libens insanientem navita Bosporum temptabo et urentis harenas litoris Assyrii viator, visam Britannos hospitibus feros et laetum equino sanguine Concanum, visam pharetratos Gelonos et Scythicum inviolatus amnem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 48)
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
나는 너에게 한껏 복을 내리고, 네 후손이 하늘의 별처럼, 바닷가의 모래처럼 한껏 번성하게 해 주겠다. 너의 후손은 원수들의 성문을 차지할 것이다. (불가타 성경, 창세기, 22장17)
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
즈불룬은 바닷가에 살며 배들의 항구가 되고 그 경계는 시돈에 이르리라. (불가타 성경, 창세기, 49장13)
Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris
그날 주님께서는 이렇게 이스라엘을 이집트인들의 손에서 구해 주셨고, 이스라엘은 바닷가에 죽어 있는 이집트인들을 보게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 14장30)
Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni litore finietur.
그 경계는 다시 아츠몬에서 ′이집트 마른내′ 쪽으로 돌아, 그 끝이 바다에 이른다. (불가타 성경, 민수기, 34장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION