라틴어 문장 검색

Illic arma parat logico logiceque palestram Pingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsa Sompniat archana rerum celique profunda Mente Plato, sensumque Dei perquirere temptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:5)
Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:4)
Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:5)
IV. Catholica quippe est fides, id est universalis, quae ita omnibus necessaria est, ut nemo discretus absque ea salvari possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:1)
Universalis Ecclesia congaudet:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:20)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Quid locus in logica dicatur quidue localis Congruitas, que causa loci, quid maxima, que sit Vis argumenti, manans a fonte locali;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:11)
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)
Picture series cum fama predicat illic Auctores logice, quos donat fama perhenni Vita, nec sepelit illos quos terra sepultos Velat, sed recolens deffunctos suscitat orbi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:1)
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
Exerit ambiguum Seuerinus, quo duce linquens Natalem linguam nostri peregrinat in usum Sermonis logice uirtus ditatque latinum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:11)
Hic natura silet, logice uis exulat, omnis Rethorice perit arbitrium racioque uacillat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:2)
Confugit ad logice leges;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION