라틴어 문장 검색

Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
여자들도 멀리서 지켜보고 있었는데, 그들 가운데에는 마리아 막달레나, 작은 야고보와 요세의 어머니 마리아, 그리고 살로메가 있었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장40)
sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:24)
Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:2)
reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:2)
Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et varias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:13)
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:4)
Respondeo quod gravitas in haec corpora, cum sit ad gravitatem in Terram totam ut sunt haec corpora ad Terram totam, longe minor est quam quae sentiri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 31:8)
Huic autem differentiae proportionalis est maxima Saturni efficacia ad perturbandum motum Jovis, & propterea perturbatio orbis Jovialis longe minor est quàm ea Saturnii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:7)
Reliquorum orbium perturbationes sunt adhuc longe minores.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:8)
utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 361:2)
Ex altero autem illo Censorii filio, longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 14:1)
fugit ecce vagas ratis acta per undas paulatim minor et longe servantia vincit lumina tot gracili ligno complexa timores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri25)
hi siccant bibulas manu lacunas et longe fluvios agunt minores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana13)
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)
Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit.
(카이사르, 내란기, 3권 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION