라틴어 문장 검색

Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (
악을 즐기는 자는 단죄받고 쾌락에 맞서는 이는 제 인생에 월계관을 씌우리라. (불가타 성경, 집회서, 19장5)
Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium.
거만한 자들의 말다툼은 피를 흘리게 하고 그들의 욕설은 듣기에 괴롭다. (불가타 성경, 집회서, 27장15)
Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:18)
Et alibi, "Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 42:6)
Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 65:8)
Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:6)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor - laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur;
(아풀레이우스, 플로리다 16:51)
"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
Quam inportunum plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 1:1)
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 7:2)
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:1)
Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION