라틴어 문장 검색

Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:2)
Lubenter hic sequeremur lectionem codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).282)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:3)
Itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam lubenter oppetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:5)
Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in inproborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:1)
Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:2)
hoc autem tempore, cum sit nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 17:2)
cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo consulatu Urania Musa pronuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION