라틴어 문장 검색

Et ait Ioab: " Non ita praestolabor coram te ". Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu;
그러나 요압은 “너하고 이렇게 꾸물거릴 시간이 없다.”고 말한 뒤에, 표창 셋을 손에 집어 들고, 향엽나무에 매달린 채 아직 살아 있는 압살롬의 심장에 꽂았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장14)
fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos.
그들의 길은 어둡고 미끄러우며 주님의 천사가 그들을 뒤쫓으리라. (불가타 성경, 시편, 35장6)
Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
제 심장은 팔딱거리고 기운도 제게서 사라졌으며 저의 눈조차 빛을 잃었습니다. (불가타 성경, 시편, 38장11)
Verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos in ruinas.
정녕 당신께서는 그들을 미끄러운 길에 세우시고 그들을 멸망으로 떨어지게 하셨습니다. (불가타 성경, 시편, 73장18)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
거짓된 혀는 자기가 희생시킨 자들을 미워하고 아첨하는 입은 파멸을 만들어 낸다. (불가타 성경, 잠언, 26장28)
Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi;
그때 이것을 보는 너는 기쁜 빛으로 가득하고 너의 마음은 두근거리며 벅차오르리라. 바다의 보화가 너에게로 흘러들고 민족들의 재물이 너에게로 들어온다. (불가타 성경, 이사야서, 60장5)
Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
그러므로 그들의 길은 미끄러운 통로와 같다. 그들은 어둠 속으로 떠밀려 그곳에서 넘어지리라. 징벌의 해에 내가 그들에게 재앙을 내릴 것이기 때문이다. 주님의 말씀이다. 사마리아 예언자들보다 악한 예루살렘 예언자들 (불가타 성경, 예레미야서, 23장12)
Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cum esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive.
그때에 내가 네 곁을 지나가다가, 피투성이로 버둥거리는 너를 보았다. 그래서 내가 피투성이로 누워 있는 너에게 ′살아남아라!′ 하고 말하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장6)
Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in sanguine tuo.
이 모든 역겨운 짓과 불륜을 저지르면서, 너는 벌거벗은 알몸뚱이로 지내던, 피투성이로 버둥거리던 네 어린 시절을 기억하지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장22)
Sicque factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus palpitans horreret, velut asper herecius aut spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano egregio martyri.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:7)
Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:9)
Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:10)
Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
hic lubricus anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:4)
Demittit caput in terram nec lubrica sensus Venatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION