라틴어 문장 검색

Gressus inequalis, retrogradus, hebrius, errans, Progrediens retrograditur, multumque recedit Procedens, pariter uelox et lentus eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:18)
Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 6:3)
Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:1)
Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 6:1)
"Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:77)
"Quorsum istam festinanti vestigio lucubratis viam nec noctis intempestae Manes Larvasque formidatis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:2)
nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:2)
nisi forte quis monachi alicujus in cellula, aut nobilis in villula lucubrantis, exemplum adduxerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 178:2)
Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:7)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장18)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:4)
Sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 5:4)
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:2)
Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστι τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:2)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION