라틴어 문장 검색

Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo
다윗은 큰 곤경에 빠졌다. 모든 군사가 저마다 아들딸을 잃고 마음이 쓰라려, 다윗에게 돌을 던져 죽이자고 수군거렸기 때문이다. 그러나 다윗은 주 자기의 하느님 덕분에 힘을 얻었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장6)
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ".
모세는 율법에서 이런 여자에게 돌을 던져 죽이라고 우리에게 명령하였습니다. 스승님 생각은 어떠하십니까?” (불가타 성경, 요한 복음서, 8장5)
27. Persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus, sed latrociniis assuetus occultis, astu et ludificandi varietate, iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:3)
Et cui per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:1)
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:1)
Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:8)
Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 10:2)
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:7)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)
Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini, Inepti, vestra puerili sententia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7117)
et ut, lapidare quid sit, manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 44:2)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 316)
quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 322)
nunc ego illum nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 244)

SEARCH

MENU NAVIGATION