라틴어 문장 검색

et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos.
나는 영원하신 분께서 내 아들딸들에게 지우신 포로살이를 보았다. (불가타 성경, 바룩서, 4장10)
Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.
스바와 라마 상인들도 너와 장사를 하여, 온갖 최고급 향료와 보석과 금을 주고 너의 상품을 가져갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장22)
Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.
하란과 칸네와 에덴, 그리고 스바의 상인들과 아시리아와 킬맛도 너와 장사를 하였는데, (불가타 성경, 에제키엘서, 27장23)
Vilius enim venalitati res exposita comparatur, quam si venditor ab emptore rogetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:4)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
impudici vero ab impudentiae lupanaribus arceantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:54)
Hae praefatae pestes pontem faciunt, per quem ad luxuriae lupanaria pervenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:11)
pro capra procul dubio dapifer ejus Baldricus tres marcas venditori dedisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:13)
Sed venditor dum esse sompnium comperit, nondum apertis oculisclamare coepit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 218:5)
Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia;
(아풀레이우스, 변명 72:6)
"non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:14)
Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:3)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION