라틴어 문장 검색

Placito rediere metu, uidere tigillum, Stando procul regem pertimuere suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:5)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum;
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:8)
tu istaec, Ianua, nosti, cui nunquam domini limine abesse licet, nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo tantum operire soles aut aperire domum?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6716)
nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo, quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII15)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION