라틴어 문장 검색

Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
눈먼 인도자들아! 너희는 작은 벌레들은 걸러 내면서 낙타는 그냥 삼키는 자들이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 23장24)
Similiter ab ipsa porta Warfaru, quam praesul Reymerus Reymundusque observabant, pons alius etiam infestus, ingenio antiquorum fundatus, porrigitur trans paludem quamdam, satis lutulentam et profundissimam ex impetu et inundatione assidui fontis, juxta urbem extra muros emanantis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:3)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:2)
Eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes, muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 3:1)
nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado.
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:1)
Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάσ dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 7:1)
ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:4)
'Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,tristia robustis luctantur funera plaustris,hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;
(호라티우스의 두번째 편지, 246)
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장5)
mali culices ranaeque palustresavertunt somnos;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장13)
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장26)
ten lapides varios lutulenta radere palmaet Tyrias dare circum inlota toralia vestis,oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장51)
Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION