라틴어 문장 검색

Similiter ab ipsa porta Warfaru, quam praesul Reymerus Reymundusque observabant, pons alius etiam infestus, ingenio antiquorum fundatus, porrigitur trans paludem quamdam, satis lutulentam et profundissimam ex impetu et inundatione assidui fontis, juxta urbem extra muros emanantis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:3)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado.
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:1)
Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάσ dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 7:1)
tunc implacabile numen Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:64)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes obtundat gladios fratresque amplexa serenos adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis Perfidia et laceris morientes crinibus hydri lambant invalido Furiarum vincla veneno?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:85)
adspice barbaricis iaceant quot moenia flammis, quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:187)
fucata genas et amicta dolosis inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:62)
tormenti genus, et nigris amplectitur hydris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 207:1)
apparent sparsaeque faces disiectaque longe verbera et abruptis excussi crinibus hydri.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 431:1)
haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 457:1)
an magis, everso iacias dum semina campo, ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 79:1)
iuungam igniferos sine carmine tauros saevaque Echionii ferro sata persequar hydri.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION