라틴어 문장 검색

Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
요한은 타오르며 빛을 내는 등불이었다. 너희는 한때 그 빛 속에서 즐거움을 누리려고 하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 5장35)
Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
예수님께서 대답하셨다. “낮은 열두 시간이나 되지 않느냐? 사람이 낮에 걸어 다니면 이 세상의 빛을 보므로 어디에 걸려 넘어지지 않는다. (불가타 성경, 요한 복음서, 11장9)
Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장5)
Pan nemorum bellique potens, quem lucis ab horis antra tenent;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 54:1)
priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:1)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Quod dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum, inuentum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:10)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat, rebus iam rite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:5)
paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito, sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 262:2)
interdum lacrimae pondera vocis habent, lux etiam coeptis facito bona talibus adsit horaque conveniens auspiciumque favens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 178)
te, Pater optime, mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua, sumere cum monet hora cibum, nostra, Deus, canet harmonia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum24)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis". quid autem sit 'bis mulget in hora' ipse dicit, 'et sucus pecori et lac subducitur agnis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 53)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)

SEARCH

MENU NAVIGATION